monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 1, 11
Pars altera. VALLI SYRIACI. Crescere ex mea proposuit invidia; sequemur senes quo vocat ambitio iuvenilis, et contionem illi praebebimus? melius se potest iactare quam defendere. Ecquid iustus metus meus [tu] est, ne heredem ingratum scribam, inimicum relinquam? Inter cetera, quae mihi cum inimico fateor esse communia, et hoc est: infelicissimam ambo et tristissimam egimus vitam, excepto uno quod alter alterum egentem vidimus. Proici me adiectis verborum contumeliis iussit, ad caelum manus sustulit fassus huius se spectaculi debitorem, et tunc primum fratri vitam precatus est. Laetitiam parati patrimonii, ut ex tanto calamitatium stupore, nullam percepi, nisi quod isti daturus omnia eram, illi negaturus. Liquet nobis deos esse: qui non aluit eget; qui in domum suam fratrem non (re)cepit in publico manet. Aequavit iam potentiam meam cum illius potentia fortuna, nisi quod haec prior facere non possum. Adoptavi te, cum abdicatus es; cum adoptas, abdico.